A Second Letter of P. Pardies, Written to the Publisher from Paris May 21. 1672. to Mr. Newtons Answer, Made to His First Letter, Printed in Numb. 84
Author(s)
P. Pardies
Year
1672
Volume
7
Pages
3 pages
Language
la
Journal
Philosophical Transactions (1665-1678)
Full Text (OCR)
A Second Letter of P. Pardies, written to the Publisher from Paris May 21, 1672, to Mr. Newton's Answer, made to his first Letter, printed in Numb. 84.
Redita mihi sunt tua litera cum Observationibus Clarissimi atque Ingeniosissimi Newtoni, quibus ad meas difficulitates respondit. Eas ego legi non sine maxima voluptate: Et primum, quod attinet ad ipsum Experimentum majoris Latitudinis colorum quam exigeret vulgaris Theoria Refractionum; fateor, me inaequales refractiones in oppositis Prismatis faciebus supposuisse, nec ulla tenus adverteisse in literis relatis in Transactionibus, observatae fuisse à Newtono majorem illam latitudinem in eo caufa in quo refractiones ponerentur reciprocè æquales, eo modo quo hic in istis observationibus dicitur. Sed nec ab eo tempore in iisdem Transactionibus vide re licuit, cum eas non poterim recuperare. Cumigitur nunc videam, etiam in eo Casu observatam majorem illam Colorum latitudinem; certè ex hoc capite nihil mihi ulterius restat difficultatis: Ex hoc, inquam, capite; nam aliunde videtur posse reddi ratio illius Phanomeni absque ista varia Radiorum Refrangibilitate. Etenim in ea Hypothese, quam fusè explicat nostræ Grimaldiæ, in qua supponitur Lumen esse substantia quaedam rapidissimè mota, possit fieri aliqua diffusio luminis post transitum foraminis & decussationem radiorum. Item in ea Hypothese, qua lumen ponitur progreedi per certas quasdam materiæ subtilis Undulationes, ut explicat subtilissimus Hookius, possint explicari colores per certam quandam diffusionem atque expansionem Undulationum, qua fiat ad latera radiorum ultra foramen, ipso contagio ipsaque materia continuatione. Certe ego talem adhibeo hypothesen in Dissertatione de motu undulationis, qua est sexta pars meorum Mechanicorum; ut ponam, colores istos apparentes fieri ex sola illa Communicatione motionis, qua ab Undulationibus directè procedentibus ad latera effundatur: Ut, si radii intrantes per foramen a progradiantur versus b, undulationes quidem directè terminari deberent (habendo rationem ad motum rectum & naturalem) ad lineam rectam a b; nihilominus tamen, propter continuitatem materiæ, sit aliqua communicatio commotionis versus latera c c, ubi tremula quaedam & crispans succus sio excitatur: Atque si in illa laterali crispatione consistere colores supponatur, existimò omnia phänomena colorum explicari posse, ut fusius in ea, quam dixi, Dissertatione expono. Quibus item postis appareat etiam, cur ultra quam ferat radiorum iporum diversi zatio, expandi colorum latitudinem necesse sit. Verum ista obiter hic tantum adnotasse sufficiat.
Quod.
Quod annotat, errorem, qui oriri posset in calculo, ex eo, quod dixeram, veluti foramine factio in posteriori facie prismatis; errorem, inquam, illum non posse inducere sensibilem varietatem: id optimè annotatum est; neque ego existimavi, inde multum augeri colorum latitudinem, sed tan-
tummodo accuratam calculi rationem indicare volui: Quapropter etiam & ego in praxi negligendam hanc cautionem censeo.
Circa Experimentum crucis, nequaquam dubito, quo minus in suo experimento talem situm adhibuerit, in quo æqualis inclinatio fuerit Radiorum incidentium; quandoquidem id ita à se praetium expressè affirmat. Verum id non ego poteram coniicere ex iis que in Transactionibus legeram, ubi ponuntur duo exigua & maximè distantia foramina, & unum Prisma prope primum foramen quod est in fenestra; per quod Prisma radij colorati erumpentes incidunt in alterum distans foramen. Addebatur autem, quòd ad hoc ut omnes illi radii successivè incidenter in secundum illud foramen, converterebatur primum Prisma supra axem: Atqui hoc modo necesse est mutari inclinationem radiorum qui incidant in secundum foramen: atque indicavi ego in literis, quod perinde se se res habet, sive manente primo Prismate immobili, secundum foramen attrolle-
retur aut deprimetur, ut posset successivè radios omnes depictæ imaginis Solaris excipere; sive manente isto secundo foramine immobili, primum prisma converteretur, ut ita eadem imago situm mutaret, atque in for-
amen impingere secundum omnes successivè partes posset. Sed alias sine dubio adhibuit cautiones solertissimus Newtonus.
Quae circa Colores objeceram, optimè soluta existimo. Quod au-
tem Theoriam istam, appellariim Hypothesin, id certè, ego nullo ad-
hibito consilio feci; atque nomen usurpavi quod primum occurrit: qua-
propter velim ut ne per contemptum adhibitam vocem ejusmodi existimet. Praclara sane inventa semper ego magni feci, Clarissimum verò Newto-
num imprimis suspicio ac veneror.
Aaaaa 2 Mr. Newtons